- FEZZANUM
- FEZZANUMregn. amplum Barbariae, ab Abdulaco constitutum, A. C. 1212. Marian. de reb. Hisp.Marrochii regno pridem unitum, inter ipsum ad Austr. et fretum Herculeum ad Bor. Ad Occ. habet Oceanum Atlant. ad Ort. regnum Algerii. Eiusprovinciae sunt, Hasbata, Errifis, Gareta, Asgara Fezza, Temesna, et Chaus. Primaria Urbs Fezza. Urbes tamen littorales regni ad Occanum, et mare Mediterr. mai. ex parte aliis sub dominis sunt. Vide Fezza. Adde quod aliis Fessanum. Olim, cum tota Africa, Romanis paruit: Inclinante dein Imperio, et Mauris, Vandalis, ac Gepidis sese in Gallias, et Hispanias diffundentibus, ab illis postremo insessum est. Donec ab Arabibus Muhammedanis Vandali expulsi, totaque Africâ exterminati sunt, nomine Christiano cum iis prorsus in his locis abolito. Sub Arabibus postea varia in hac Mundi parte Regna exorta, mutantibus ut fit Principum familiis pariter mutata sunt: quo factum, ut propter tot rerum vices, nomina antiqua populorum, civitatum, et oppidorum confusa, et fere obliterata sint, novis subinde dominis nova imponentibus, donec magna pars corum in potestatem Turcicam concessit, solorum Regnorum Fezzae, et Marocci, in Tingitana sitorum, nomine ac splendore ad nostra usque tem pora propagatis. Et Fezzam quidem ipsam Saraceni Aulam Occidentalem appellare soliti sunt, quod Muhammedani Im perii quasi altera sedes esset. Eius imperium condidêrunt, circa A. C. 800. Ommiadae. Cum enim Ommiae familia, per Abbacidas, Caliphatu Syriae deiecta esset, partim in Africam, partim in Hispaniam, se recipientes, novos ibi Caliphatus constituêrunt. E quibus oriundus Idrit, urbem Fezzam statuit, et eam Regni sedem fecit, assumpto Caliphae titulo. Huius familiam extinxêre Zeneti, circa A. C. 950. pulsi a Lautuniis, A. C. 1052. quo Abul-Texifius, Almohavidarum sive Lamptuniorum gentis Princeps, exterorum Imperium exosus, administrationem rerum suscepit. Sub his desertâ Fezzâ, Imperii sedes Maroccum esse coepit, a Iosepho Rege exstructum. Lautunios Almoravidas expulêre Almohadae, circa A. C. 1139. destructi a Merinis circa A. C. 1210. e quorum proin interitu per Hispaniam et Africam varia regna, (quae prius un suberant) sunt, inter quae Fezzanum et Marocanum, quod Merini obtinuêrunt. His successêre Oatasseni, A. C. 1420. sub quibus cûm Regnum Fezzae, ex provinciarum defectione, vehementer debilitatum fuisset, circa A. C. 1500. Sceriphii rerum potiti sunt; quos Portugallicum bellum sec. praet. et rebellio Mahmedis Ben. Abdallae, A. C. 1612. graviter afflixit; Georg. Horn. Orh. Imp. qui Mauritaniam veterum hoc Regnum complecti, notat Orb. Polit. Part. IV. Nec omittendum, quum studia in Africa, et Numidia praesertim hodieque insigniter floreant, praecipuas ibi Academias, Fezzanam esse et Tunetanam; et Fezzae quidem, post Grammaticam, totos esse in Alcorano, et Doctoribus Scholasticis, h. e. qui de Sacrorum cerimoniis, et Theologia tractant: quemadmodum ceterae omnes disciplinae Tuneti florent, teste Clenardo. Vide Georg. Horn. Hist. Philos. l. 5. c. ult. ubi et hoc addit, cum multa sint Fezzae collegia, unum prae ceteris nobile esse, in quod Habu Henon quadringenta octoginta aureorum milia impenderit. Idem Doctores illorum Alphakios vocari refert, i. e. Εοφοὺς, ut vocem hanc interpretatur Clenard. Ep. l. 1.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.